Il giardino di Archimede
Un museo per la matematica |
Misurazioni a distanza nella Pratica della geometria
di Cristofano di Gherardo di Dino |
Si vis metiri aliquam altitudinem : Erige astam in plano: et fac eam stare orthogonaliter super ipsum planum: et elonga te ab ipsa asta, et ab altitudine metienda: et pones oculum in terra prospiciens per summitatem aste : et si visus tuus transibit ad punctum summitatis metiende altitudinis, signa punctum in terra in locum ubi erit oculus. Et si linea egrediens ab oculo tuo per summitatem aste non venerit ad punctum summitatis altitudinis ipsius, muta te retro vel ante donec linea progrediens ab oculo tuo per summitatem aste, ascendat recte ad summitatem altitudinis predicte: et tunc erit proportio plani, quod est inter oculum et rem elevatam ad ipsam rem elevatam quam uis metiri sicut planum, quod est inter oculum et astam ad ipsam astam.
Geometre vero volendo aliquam subtilitatem geometricam ostendere, stant non multum longe ab arbore, et cum arcu duas sagittas sagittant ad arborem, vnam ad radicem eius et aliam ad punctum sumitatis eius; sed unicuique sagitte ligant unum filum et tendunt ipsa fila perducentes ea ad unum punctum in plano, facientes ex ipsis filis et ex arbore trigonum orthogonium cuius cathetus est ipsa arbor; et eius basis est filum sagitte ad pedem arboris protracte et eius ypothenusa est filum alterius sagitte quod obtendit angulum rectum. Verbi gratia : sit arbor linea .ab.; et filum inferioris sagitte sit .bc., et filum alterius sit .ac. Cumque utriusque fili mensuram habuerint : quadratum fili .bc. extrahteur ex quadrato fili .ac., remanet eis quadratum arboris .ab.: ut si filum .ac. fuerit cubitorum .50., et filum .bc. fuerit .30., auferatur quadratum de .30., quod est .900., de quadrato de .50., quod est .2500., remanebunt pro quadrato arboris .ab. 1600.; cuius radix, que est .40, est altitudo arboris .ab.
Possums etiam dimensionem cuiuscumque altitudinis per aliquem triangulum ligneum habere, dum in ipso triangulo ab uno angulorum cathetus producta fuerit et basis super quam cathetus cadet ponatur in plano. Verbi gratia: sit altitudo metienda .ab.; et triangulus ligneus esto .e.c.f., cuius cathetus esto .ed.; et stet trigonum .ecf. super planum altitudinis ita ut linea .ed. stet orthogonliter super ipsum planum et tunc ponant oculum super latus trigoni .ec.; qui oculus sit .h. , et aspiciat per punctum .e.: et si visus tuus transeundo per .e. venerit ad .a., erit sicut .cd. ad .de., ita .cb. ad .ba. : et si visus transeundo per .e. venerit inter .ab., apropinquabis triangulum ad altitudinem .ab.: et si idem uisus ascendet super altitudinem .ab., reduces triangulum retro, et facies semper cathetum .ed. orthogonaliter stare super planum, fulciendo ipsum triangulum cum lapillis et cum terra; et hoc facies donec oculus tuus per .e. uideat .a. : et cum hoc factum fuerit erit ut dixi sicut .cd. ad .de., ita .cb. ad .ba.: ut si .cd. fuerit .3. cuiuscumque mensure et .de. fuerit .4., et .cb. .30. passuum erit propter hoc altitudo .ab. passus .40.; quia .ed. addit super .cd. tertiam eius: quare et .ab. addit similiter tertiam super .cb.: uel si .cb. multiplicetur per .ed., et suma diuidatur per .cd., uenient similiter .40. pro altitudine .ab.
[...]
Misurazioni a distanza nella Pratica della geometria di Cristofano di Gherardo di Dino |
Il Giardino di Archimede per la Storia della matematica a scuola |